Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 2.65 Cic. Rep. 2.68 () >>Cic. Rep. 2.70

2.67

quem iam dudum quaero et ad quem cupio pervenire. [Note] Prudentem fortasse quaeris? Tum ille: Istum ipsum. [Note] Est tibi ex eis ipsis, qui adsunt, bella copia, vel ut a te ipso ordiare. Tum Scipio: Atque utinam ex omni senatu pro rata parte esset! Sed tamen est ille prudens, qui, ut saepe in Africa vidimus, immani et vastae insidens beluae coercet et regit beluam, quocumque vult, levi admonitunon actu inflectit illam feram. [Note] Novi et, tibi cum essem legatus, saepe vidi. [Note] Ergo ille Indus aut Poenus unam coercet beluam, et eam docilem et humanis moribus adsuetam; at vero ea, quae latet in animis hominum quaeque pars animi mens vocatur, non unam aut facilem ad subigendum frenat et domat, si quando id efficit, quod perraro potest. Namque et illa tenenda est ferox

ch. 412.68 Non. 300M quae sanguine alitur, quae in omni crudelitate sic exultat, ut vix hominum acerbis funeribus satietur. Non. 491M cupido autem et expetenti et lubidinoso et volutabundo in voluptatibus. Non. 72M quartaque anxitudo prona ad luctum et maerens semperque ipsa se sollicitans. Non. 228M esse autem angore, esse miseria adflictas aut abiectas timiditate et ignavia. Non. 292M Ut auriga indoctus e curru trahitur, opteritur, laniatur, eliditur.

-- --

ch. 422.69

dici possit. Tum Laelius: Video iam, illum, quem expectabam, virum cui praeficias officio et muneri. Huic scilicet, Africanus, uni paene (nam in hoc fere uno sunt cetera), ut numquam a se ipso intuendo contemplandoque discedat, ut ad imitationem sui vocet alios, ut sese splendore animi et vitae suae sicut speculum praebeat civibus. Ut enim in fidibus aut tibiis atque ut in cantu ipso ac vocibus concentus est quidam tenendus ex distinctis sonis, quem inmutatum aut discrepantem aures eruditae ferre non possunt, isque concentus ex dissimillimarum vocum moderatione concors tamen efficitur et congruens, sic ex summis et infimis et mediis interiectis ordinibus ut sonis moderata ratione civitas consensu August. C.D. 2.21 dissimillimorum concinit; et quae harmonia a musicis dicitur in cantu, ea est in civitate concordia, artissimum atque optimum omni in re publica vinculum incolumitatis, eaque sine iustitia nullo pacto esse potest.

ch. 44



Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 2.65 Cic. Rep. 2.68 () >>Cic. Rep. 2.70

Powered by PhiloLogic